Compositiones Illinc.

Opus et vita Rosae Mariae Brown.

Retro ad Indicem / Retro ad “Psi im Alltag”

Rosa Maria Brown nata est die 27° Iulii mensis a° 1916 in suburbio Stockwell Londini meridiano, mortua est die16° mensis Novembris a. 2001, 85 annos nata. Cum in vita eius communi res propriae vix cognoscanter quae dignae sint memoratu, tamen notabilissimae quin etiam praestantisssimae sunt res coniunctae cum facultatae eius hac in forma singulari facultate compositiones musicas magnorum musicorum cum ea illinc communicantes et conscribendi et clavichordio canendi. Sunt ea cantus claviochordio scripti, qui plerumque solent spiritum et manum magnorum artificium monstrare. — Annis vertentibus — notatae primum sunt inspirationes ab Rosae Mariae vicesimo vitae anno — amplius 1000 cantus facti sunt. Ea musica nunc partim notae musicae in mercatura notarum musicarum emi potest.* Cantus singuli sunt inspirati a: Bach, Beethoven, Schubert, Brahms, Chopin, Debussy, Grieg, Rachmaninoff, Schumann, Liszt. Anno fere 1960 duo phonodisci in lucem prodierunt a firmis Philips et Intercord cum multis cantibus iucundis. Eo magis laudandum est, quod nunc discus compactus in lucem prodiit in quo non minus quam 40 cantus singuli audiri possunt, qui dictati sunt a musicae compositoribus supra nominatis. Gerardus Helzel, pictor compositorque musicae, Hamburgensis, clavichordio cantus recondidit etiam singulas compositiones Griegii, Schumanni et Lisztii symphoniae accomodans.

* expeditio in Germania: Paul C. R. Arends Verlag, Pf. 1120, D-83251 Rimsting, Deutschland, Tel. 08051-1634, www.arends-musikverlag.de, cursus publ. electronicus: kontakt@arends-musikverlag.de. Eius “Piano Album” venit ut photocopia apud: Paxton, Borogh Green, Sevenoaks, Kent (GB).

Discus compactus mirabilis amoenusque (maxima longitudo: 77 minuta) potest venire iuberi pro € 12,50 + 4,50 portorio (Europa), USA + 8 portorio aërio ab auctore
Gerhard Helzel, Timm-Kroeger-Weg 15, 22335 Hamburg, Germania. Pecuniam in invelucro mittere potes; si voles pendere mandato mensae argentariae, cognosce ne mensa argentaria deducat impensas quasdam de pretio.

Novum: Solutio nunc facile per Paypal. Tantum computus Paypal necesse est, quem multi iam habent. Aliter accipi potest hic.

Rosemary Brown, discus compactus 2). Continet: 1) – 4) Schubert, Sonata in F minore, 5) Beethoven, Adagio (in A-maiore), 6) Chopin, Impromptu in E b, 7) Chopin, Étude in F# minore, 8) Chopin, Étude in E majore, 9) Chopin, Nocturne in F-minore, 10) Chopin, Nocturne in C# minore, 11) Chopin, Impromptu in F minore, 12) Lizst, Caprice (in Eb-duriore), 13) Lizst, Rhapsodie in F# minore, 14) Brahms, Intermezzo in B b duriore, 15) Rachmaninoff, Étude-Tableau in C# minore, 16) Rachmaninoff, Fantasie-Étude in Eb. Omnia sunt excepta a Gerhardo Helzel, € 12,50 + 4,50 portorio. 2-3 disci solum 4,50 port.

2 exempla de disco compacto 1 ad gratis deonerandum:
Rosemary Brown, Etude in gb maiore, inspirata a Chopin.
Rosemary Brown, “saltatio exotica” , inspirata a Debussy.

Multae epistulae gratulatoriae! Ex toto orbe terrarum disci mei duo et pellicula in DVD venire iubentur.

Exempli gratia dominus V.S. de Russia scripsit: "Multas gratias! Parentes mei modo discos acceperunt audiveruntque etiam atque etiam! Fieri non potest ut verbis exprimemus quod sentimus si imaginaris hanc musicam hominibus ab altero mundo esse transmissam."
H.B., clavicymbalista, Île de la Réunion, scripsit: «J'ai bien reçu vos deux disques qui m'ont enthousiasme! Que de Beauté! » ("Discos duos bene accepi, qui me inflammaverunt ardore. Quantam pulchritudinem!")
D.L., Australiea: "Gratias etiam agere volo tibi, quod tempus ei rei obtulisti, ut eos cantus in disco recondidisti ut largiore publico offerres."

De inspiratione (κατοχή) operum musicae in antiquitate iam Plato in opere eius “Ion” redtulit. Ibi de inspirata musica narratur qua di artificum opera musica emendarent. Cratippus vero Ciceronis magister (I saec. a. Chr.) inspirationem accuratius descripsit cum diceret “animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse haustor et tractos” (Cic. De div. 1,70). Postquam cultus “pagani” a° 392 sunt vetiti (oraculum Delphicum a° 394) bellum numquam antea gesta contra veterum musicam quae saepe deorum hymnos habebat sequebatur, quod bellum finitum est deleta tota Graeca Romanaque musica. In Christianorum sacra scriptura “vox interior” primum accuratius describitur: “Vox Dei” Exod. 3, 14: אהיה אשר אהיה “Ego sum qui sum” . Christianitas credidit sacram scripturem ore tenus esse dicatam, concessis erroribus, e.g. in concilio Tridentino anno 1546, “…sublatis erroribus…omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, nec non traditiones ipsas, … tamquam vel oretenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas…”. Lutherani censebant etiam sacram scripturam inclusive puncto et commate esse verbo tenus a Deo dictatam. Tales conclusiones quamquam nostra aetate obsoletae sint, tamen nuntios supernaturales, etiam dictationes litteris singulis nuntiatis fieri posse nulla religionis praescriptione vetante, qui etiam a mortuorum testimonia, qui nobis monstrare volunt vitam post mortem sequituram esse, confirmantur. De ea re veteres plura scivisse videntur quam quod ad nos pervenit; e. g. Appius Claudius Pulcher (consul ab a° 54, augur ab a° 63) librum de necromantia scripserat, qui ea utebatur, ut testatus est Cicero De div. 63,14.

Gerardus Helzel

Rosa Maria Brown citatur in encyclopaedia musicae “Die Musik in Geschichte und Gegenwart (MGG)” , 2. editio, ed. a Ludwig Finscher, Kassel u. a.: Baerenreiter 2000, pars hominum, vol. 3, col. 1019—1021, a Prof. Dr. Isolda Vetter. Extractum:

Brown, Rosemary, nata Dickeson, *1917 in Londini suburbio Balham, vates musica Britannica. 1952 nupsit Carolum Philippum Brown (mortuus 1961), duobus liberis. De familia ad inopiam redacta. Ab 1964 studium musicae grave sine magistro, 1965 hydraules in communitate sua spirituali.

Opera autobiographica: Unfinished Symphonies: Voices from Beyond (Symphoniae infinitae), Souvenir Press, London 1971; editio Germanica: “Musik aus dem Jenseits”, Zsolnay 1971; Immortals at my Elbow (“Immortales ad cubitum meum”), Bachmann & Turner; editio Germanica: “Kompositonen aus dem Jenseits”, 1982 (liber portabilis Goldmann 11730).

Cursus publ. electronicus: Scribere potes auctori Latine, Germanice, Anglice, Francogallice, Graece (classice), (Italice).

Dipl.-Ing. Gerhard Helzel, Timm-Kröger-Weg 15, 22335 Hamburg, Tel. 040-505374